Studia Classica Resurgunt in Universitate Bostoniensi

in Arts, College and Graduate School of Arts and Sciences, College of Fine Arts, Humanities/Social Science, News Releases
May 22nd, 2000

Contact: Sarah Godbout, 617-358-1240 | sgodbout@bu.edu

(Bostoniae) — Etiamsi linguae classicae Graeca et Latina nonnullis mortuae esse videantur, studium tamen ad eas applicatum adhuc vivit, certe quidem in Universitate Bostoniensi, ubi studia classica re vera reviviscunt. ad numerum discipulorum augendum prosunt inter alia pecuniae ad studia alenda subministratae, diurna, ludi scaenici, societates, domicilia propria, nec non ea ingeniosa delectatio qua in litterarum humaniorum studio praecipue fruimur.

Coreia Kinger, femina sapistulta quae rationibus publicis studet, se dicit primo cursum mythologiae Graecae secutam esse solum ut curriculi condicionem conficeret, mox autem eam doctrinam multo maioris pretii esse quam pauca merita intellexisse. “fabulae mythologicae quibus studui,” inquit, “me instruebant blandiebantur oblectabant, et iucundam vicissitudinem praebebant ex eis doctrinis quas in classibus rationum publicarum in dies ausculto. plures vero cursus classicos sequi in animo habeo priusquam gradum suscipio.”

a Coreia exemplum capi potest eorum discipulorum ad milium septingenorum qui quotannis cursus studiorum classicorum sequi constituunt, quorum insuper numerus in hoc decennio plusquam duplicatus est, ut quoque numerus eorum hodie nonaginta qui hanc disciplinam in maiorem vel minorem partem specialiter sequuntur. horum nonnulli cum alias disciplinas a biologica ad artem mercaturae variantes tum classicam sequuntur, ut vel curiositati propriae satisfaciant vel linguis difficilioribus fruantur vel ingenii perceptionem amplificent.

“civitates classicae culturam nostram occidentalem hodiernamque pepererunt et per omnes gentes propagatae sunt,” inquit Gothofredus Henderson, Praeses et Professor studiorum classicorum in Universitate Bostoniensi, “ut earum discipuli de humanitatis cultus linguarum occidentalium originibus discant et urbanitatem discrimenque excolant. praeterea rationis studiorum classicorum cum aliis studiis coniunctio discipulis educationem bene compensatam suppeditat, ut quae eos habiliores ad scribendum legendum disputandum reddat.

“ceterae gentes et extra occidentales litteras classicas melius nosse videntur quam nostri; immo vero negotiatores Japonicae de Vergilio vel Platone in sermonibus socialibus colloqui possunt, apud quos nonnulli indigenae gradumque MBA adepti se incertissimos esse mihi confessi sunt. qui litteris classicis student, praeterquam eximiis artibus et diuturnis fruuntur, non solum politiores fiunt sed etiam rerum civilium peritiores.”

discipulis classicis usui sunt praeter commoda academica multae operae et sociales et humaniores quibus participes fieri possunt. Societas Classica providet acroases, itinera, ludos scaenicos, etiamque manum pilae canistrique lusorum victricem, et Universitas discipulis classicis duo domicilia latericia adiuncta reponit, quae prospectum elegantem venustumque Viae Reipublicae arboribus saeptae et Fluminis Caroli praebent. “cum collegis habitatio et studium fructuosum et colloquia docta fovet,” ait Kinger.

inter alias operas sunt editio diurni studiorum classicorum humaniorumque nomine Arion, opera litterarum classicarum convertendarum cum prelis et negotialibus et academicis suscepta, peregrinationes Athenas Romamque scholasticae, et Societas Traditionis Classicae Mundana, quae libellos diurnumque edit et congressus biennales Bostoniae et Tuebingiae convocat.

Institutum pecunias studentibus linguae Graecae vel Latinae subministrat, quarum certamen ferox est, quotannis enim quattuor studentes pensiones integras, sex alteri dimidiatas adipiscuntur. in certamine bifariam dato omnibus senioribus Novae Angliae, Novi Eboraci et Novae Caesareae scholis superioribus licet certare, sed centum tantum se aptos reddere possunt qui in ultimo certamine periclitentur. Universitati autem permultis certantibus et excellentibus interdum persuasum est ut pro meritis pecunias insuper addet.

novem iam annos Professor Gothofredus Henderson Instututo Studiorum Classicorum in Universitate Bostoniensi praesidet, quod linguam Latinam, Graecam antiquam et hodiernam, Graecorum Romanorumque res gestas litteras culturam classicamque traditionem continet. haec Universitas, quae inter alias privatas in Foederatis Americae Civitatibus tertia amplitudine est, ad triginta milibus discipulis eius quindecim scholis vel collegiis ascribentibus, et in media urbeinvitamentis culturae historiae ingenii florente sita est, inter praestantissimas universitates nationis nostrae numeranda est. mense Maias MM

NOTE TO EDITOR: This version of the press release is written in proper Latin text; therefore it follows the Latin style for capitalization, punctuation, et cetera.

Comments are closed.